LATRINARUM Antistes

LATRINARUM Antistes
LATRINARUM Antistes
meoratur Terulliano de Pall. Aspice lupas, popularium libidinum nundinas: ipsas quoque frictrices (et sipraestat oculos abducere ab eiusmodi propudiis occisae in publico castitatis) aspice tamen vel sublimis, iam matronas videbis, et cum latrinarum Antistes sericum ventilat et immundiorem loco cervicem monilibus consolatur et armillas, quas ex virorum fortium donis, ipsae quoque matronae temere usurpâssent, omnium pudendorum conscias manus inserit, impuro cruri purum aut mulleolum inducit calceum. Ubi Lenonem nonnulli intelligi volunt; quibus ideo Leno latrinarum Antistes, quod in domo lenonia multis lavationibus opus esset, ad tergendas, lavandas et poliendas meretriculas: unde et quae sequuntur, de Lenone etiam capiunt, suas puellas vestiente, ornante et calceante. Sic Leno Antistes, ornator, fictor, et omnia fuerit: sed haec eius officia fuisse olim, alibi non legitur. Meretrices sane illae Plautinae in Poenulo, non Lenois officium, in semetipsis ornandis, fingendis pingendisque desiderant; sed per se hoc faciunt: etsi verum sit, in domibus lenoniis aquariolos etiam praesto impuro huic mulierum generi fuisse, aquae gerundae destinato, non tamen, ut etiam eas vestirent, ornarent et componerent; quod munus potius fuit Ε᾿μπλεκτριῶν et Κομμωτριῶν. Latrinas autem pro lavatrinis aut lavationibus hîc poni, vix quisquam persuaserit; quamvis certum sit hanc huius vocis antiquitus fuisse et originem et significationem. De Muliere potius haec accipi debere videntur: Nimium enim multa sunt, quae id suadeant, atque etiam evincant: sericum, monilia in collo, armillae in manibus, purus aut mulleolus calceus et multa alia. Haec igitur Latrinarum antistes mulier erit, non vir, et omnino Cloacinae Veneris Antistitem mulierem intellexit auctor, quam contemptim Latrinarum appellavit sacerdotem. Nam Latrinatum etiam praeses Cloacina et in eius festo Latrinae coronabantur, ut ex eodem Tertulliano constat l. de Coron Mil. Antistitem autem in sexu sequiori usurpavit, ut et in libr. de Pudicit. Eius templi aeditua et Antisses est pudicitia, quae nihil immundum et profanum inferri sinat. Non nimium castas et bonae
Famae fuisse Venerias illas Antistitas plusquam verisimile est: castiores quippe non oportebat eas esse, quam Deam ipsam, cui ministrabant. De istiusmodi itaque femina ait Afer, Sericum ventilat: i. e. laxâ fluxâque sericâ veste ventum concipit atque undante serico incedit. Sed et, qui motu sericae vestis ventulum sibi faciunt, ventilare sericum etiam dici queant. Idem Tertullian. Ibid. de Alex. Serico ventilante pectus anhelum extinxit: qui sericum utique ventilabat. Iuv. de annulis: l. 1. Sat.
1. v. 28.
Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum,
Ovid. de Arte Am. l. 3. v. 281.
——— Tunicisque fluentibus auras
Excipit.
Pergit: Immundiorem loco cervicem monilibus consolatur, h.e. im mundiorem latrinis, locum pro latrinis absolute sumens, quo etiam modo non pauci hodie loquuntur: Graeci quoque τόπον dicunt, quod ex Athen. notavit Salmas. Consolari autem cervicem monilibus ideo dixit, quod in eiusmodi ornamentis ac nugis maximum solatium sibi constituant φιλόκοσμοι mulieres: collum demulcere, eodem sensu apud Eund. legis. Vide quoque eum l. de cultu Femin. et Salmas. Notis in l. de Pallio: nec non supra, ubi de Vett. Cloacis, a quibu sic differunt Latrinae, quod hae privatae, illae publicae sunt: ac infra Necessitas, it. Soteria.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • LUTEUS Color in flammeis nuptialibus olim usitatus — teste Plin. l. 21. c. 8. In soccis item Sen. Hippol. Act. 1. Choro v. 322. Luteo plantas cohibente socco. Veste imo totâ. Idem Oedip. Act. 2. Choro v. 420. Crine flaventi simulata virgo, Luteam vestem retinente zonâ, und omnem Sponsarum apparatum …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”